WAGNERUS Sebastianus

WAGNERUS Sebastianus
WAGNERUS Sebastianus
cognomine Hofmeisterus, Theologiae Doet. Franciscanorum primo institutum sequutus, postea Euangelii lucem ex Sacrarum literarum lectione hausit, primusque ac primarius Scaphusianae in Helvetiis Ecclesiae Reformator exstitit, initiô circa A. C. 1522. factô. Interfuit dein colloquio Tiguri A. C. 1523. cum Pontificiis: et A. C. 1525. cum Anabaptistis instituto: in quorum priore Ioachim. Vadianum, Consulem Sangallensem, illustre Dei in Reformationis negotio organum, Synagonistam habuit. Quemadmodum in Schaphusiana Ecclesia repruganda mox nactus est σμόεργον, Sebastianum Hofmannum Argentin. Theol. itidem Doct. Francisc. Ordinis; qui, postquam Lucernae contra varios errores cum Zelo contionatus esset, A. C. 1522. inde pulsus Schaphusiam se receperat: Qui dum strenue rem gererent, evocatus ab adversariis Rotvillâ Erasmus Ritterus, facundiâ suâ tantum apud Senatum effecit, ut Wagnerus ex urbe discedere fuerit coactus. Hinc ergo Basileam delatus, cum Oecolampadio aliquandiu conversatus est. mox Scaphusiam reversus, cum frustra colloquium cum antagonistis suis petiisset, ibi privatus degit, vel sic tamen munus suum ganviter clam, palam, voce scriptô obiens. Unde Processiones variae, aliaque abrogari, caelibatuique impuro honestae nuptiae praeferri coeperunt A. C. 1523. Ipse quoque Ritterus veritais vi convictus, manus Euangelio mox dedit. Et quamvis A. C. 1524. tam ingenti negotio sufflamen positum esset, edictô Lucernae ab Helvetiis publicatô: non diu tamen post Mich. Eggenstorffius Abbas Coenobii omnium Sanctorum cum toto suo clero Magistratui se submisit, simulque Euangelicam doctrinam amplexus est: Iconomachia quoque non uno in loco exarsit. Sequenti annô cum Anabaptistis, qui in urbem irrepserunt, Wagnero res fuit: Eodem Clemens Vii. literis ad Senatum datis conatus hos morari nisus est: Sequutô mox intestinô motu. Wagnerus denuo, cum socio Hofmanno. Utbem deserere iussus, Zofingam in agrum Bernensem se recepit, ubi Euangelium ad mortem usque praedicare non destitit: inde ad varios conventus et colloquia sacra hinc inde instituta frequenter evocatus: A. C. 1526. imprimis, quô interfuit collationi illi celebri Iliantii in Rhaetia institutae, Eccium quoque scriptô editô refutavit. Interea, cum nova a colloquio Badensi ann. eôdem habitô remora Schaphus. Reformationi obiecta esset, visum fuit inde Euangelium plane exulaturum: sed novae illi vires a Disputatione Bernae A. C. 1528. instituta, et Tigurinorum piis monitis, accessêre, quibus auctum A. C. 1529. se plene ibi exseruit, idolisque deiectis, et Missâ abolitâ, divini Verbi doctrina in Urbe, ubi prima eius Wagnerus sparserat semina, ab eo rempore inconcussa, ad nostram usque aetatem permansit. Vide Leonh. Meverum de Reform. Eccles. Scaphus. etc.
Dum te, Christe, loquor, patriis agor exul ab oris:
Sed tecum, Ieus, quis, precor, exul erit?

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • HOFMEISTERUS Sebastianus — Reformator Eccl. Scaphu sianae, vide Wagnerus Sebastianus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HOFMANNUS Sebastianus — Argentinensis, Doctor Theologiae apud Franciscanos, quem ordinem primo profeslus erat, postea in reformatione Eccl. Scaphusianae, Sebastiani Wagneri collaborator. Lector primo Lucernae, cum A. C. 1522. publice Invocationem Sanctorum ibi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”